[126] EPISTOLA XXVI.

IUSTUS LIPSIUS

ADAMO LEEMPUTIO.

Herbipolem.

Literas quas postridie Idus mensis ultimi dederas, accepi demum XVI. Kal. mensis priori. Tu considera an non justa mihi admiratio imo & querela fuerit tam diuturni silentii tui, qui nec hoc quidem sciebam, ubi esses, & an esses. Nam a discessu tuo, nullum de te verbum. Itaque, ut cum Homero dicam, •πολλα φρεσι μερμηριζοντα• invenerunt tandem literae tuae & levarunt omnis curae. Herbipoli te esse, & ex voto tuo esse, gaudeo. Sed quam diu mansurus? Ego censebam festinare te debere & mentem ac pedes ad tuos reflectere, qui avide exspectant. Ita enim e RAPHELENGIO juniore intellexi, qui nuper mihi adfuit, atque istinc Antverpiam iit. Ratio etiam ita vult, quae non doctrinam illinc petere sed testimonium suadet. Parens quidem tua inclamet --- •Που δ'θελεις ιεναι πολλην επι γαιαν μουνος εαν αγαπητος•. Sed haec pro re administrabis, atque etiam pro fama, quam non censeo negligendam. Nos etiamnunc Leodici, & id facile per te suspicaris. Quo enim me moveam cinctus undique & quasi circum vallatus his turbis? Uxor tamen nuper Lovanium ivit, ad res domesticas expediendas, tum etiam spe loci praeparandi, si tamen quietis aut securitatis ulla spes sub hanc aestatem. Vix adhuc videtur, maxime cum Batavi pertinaciter ac paene proterviter (ita nunc audimus) actionem omnem rejecerint de pace. Sed in Gallia si quid secundi facile ponent animos istos qui ex nuperis successibus nimium tument. Ita me DEUS amet (& tu scis) faveo genti isti: quae utinam in tempore se & sua respiciat & honeste redeat, unde inhoneste discessit, nisi facit •οιμοι, μεγας θησαυρος ως ανοιγνοται κακων•; malorum, inquam, quae & sibi & vicinis suis concinnant, terminanda tamen denique in ipsis. Nos identidem in Italiam vocamur, atque etiam Romam: sed nondum mihi animus trans Alpes, nec temere de patria desperabo, atque in ejus limine haerebo hanc etiam aestatem. Si nihil fit Germania me habebit. Familiarem te illic piis doctisque viris esse & gaudeo: inter eos P. NICOLAO SERARIO, quem, oro, a me salutes. Nomen mihi ejus Moguntiae innotuit. Salutant te ORANUS, LAMPSONIUS, tui memores; atque imprimis ego. Quem aeternum tibi, fide & benevolentia, quam in itinere ostendisti, habes obstrictum. Atque ego
Isthaec dicta te experiri & operis & factis volo.
Vale & de rebus tuis porro scribe. Leodici XV. Kal. MDXCIII. Literas Ultrajectum curabo, per ordinarium nostrum, qui nunc abest. Si quid aliud voles, fiducia amicitiae nostrae, petes audacter. Pallium tuum vaeniit septem florenis, caligas tribus. Eam pecuniam ego accepi & in rationibus meis pones.